- MERCURIUS Trismegistus
- MERCURIUS TrismegistusSacerdos, Rex et Philosophus Aegyptius, post Moysen vixit, et cum Philosophia, varias artes suos populares docuit, Cicer. l. 3. de N. D. c. 22. et Lactant. l. 1. c. 6. quinque huius nominis Viros illustres habent, quorum ultimus hic. Marsilius Ficin. T. II, p. 1836. et seqq. edit. Bas. 1576. eum Athlantis facit nepotem, Augustin. de C. D. l. 8. c. 23. et l. 18. c. 39. Magiae operatum ait. Vide supra Hermes Trismegistus. Addo hîc, quod hunc auditorem Noachi et primo praeceptorem, dein scribam Chusi; eundemque Osiridis et Iovis. liberorum Chusi, Magistrum fuisse, nonnulli perhibent. Eusebius προπ. l. 1. c. 7. ex Sanchoniate eum Saturni scribam fuisse refert: sic Moysis aetatem autecessisset. Scripsit plurima, et quidem 36525. volumina, i. e. papyri folia, ut auctor est Iamblichus de Myster. Aegypt. c. 1. sed omnia interciderunt: quae enim hodieque schediasmata, Mercurii huius nomine, circumferunter, merito iam olim pro subventaneis et ὑποβολιμαίοις habita sunt, ut ex Galeno patet de simpl. Medicam. Fac. l. 6. Eundem doctrinam suam, ne inundatione Nili periret, columnis quibusdam insculpsisse, Proculs testatus in Plat. quas suô adhuc tempore fuisse superstites refert. Hinc ipsum Pythagoram ac Platonem ex Trismegisti columnis sapientiam suam hausisse, modo memoratus Iamblichus asserit. Vide Georg. Hornium Philos. Histor. l. 2. c. 6. et infra, in vode Teuth.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.